Globus ritu Leodensi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Globi ritu Leodensi balneantes in iure Dominae Lapin

Globus ritu Leodensi, sive vulgo "boulet à la liégeoise", etiam nuncupatus Globus venatorius, sive in usu cottidiano simpliciter Globus est ferculum usitatissimum et quasi nationale urbis Leodii in Belgica.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

In hoc ferculo sunt duo globi carnis coctae minutatim subcultratae commixtae cum micis panis, caepis aescalonicis petroselinoque, et balneatae per coctionem in iure dulci amaro ex aceto, saccharo nigro, sirupo Leodensi, foliisque salviae confecto. Ius ipsum vocatur ius Dominae Lapin (Madame Lapin), quia quaedam Madame Lapin (Domina Lapin) dicitur id invenisse.

In omnibus cauponis Leodii haec sapidissima lanx proponitur, semper comitata pomis frictis, liquamine mayonaise, variis lactucis leviter aceto sparsis et, ut mos est, cervisia generis Pils[1].

Notulae[recensere | fontem recensere]