Latinitas bona

Globuli matritenses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Globuli astuti
Globuli stulti

Globuli Matritenses[1] (Hispanice: rosquillas) sunt cibi parvi et dulces, liba rotunda cum foramine. Mos populum Hispaniae mandat ut in festis Sancti Isidori eos comedant. Sunt quattuor globulorum genera:

  • Globuli stulti (rosquillas tontas): hi globuli stulti appellantur quod nisi mel nisi saccharon habent, sed simpliciter sunt liba rotunda.
  • Globuli astuti (rosquillas listas): hi globuli opponuntur stultis quod cum saccharo operiuntur.
  • Globuli Sanctae Clarae (rosquillas de Santa Clara): hi globuli habent massam ovorum et sacchari super libum positam.
  • Globuli Gallici (rosquillas francesas): his globulis insunt amygdala.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.