Jump to content

Ensis luminaris

E Vicipaedia
(Redirectum de Gladius lucidus)
Ensis luminaris.

Ensis luminaris[1] (Anglice: lightsaber) est telum ficticium a Jedi et Sith aliisque bellatoribus in serie Star Wars adhibitum. Utrum ex materia plasmatica an laserica constet, incertum est. Qui enses variis coloribus coruscant, sicut caeruleo, viridi, violaceo, rubro, et ceteris.

Lucas Skywalker discipulis suis dicit: "Haec arma non ad ludendum sunt," inquit, "ensis luminaris instrumentum periculosum est et exitiale: mucro infestus quo pereat adversarius — aut amicus, nisi cauti fueritis."[2]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "These weapons are not playthings. A lightsaber is a dangerous and destructive instrument, a powerful blade that can strike down an opponent — or a friend, if you're not careful."

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad enses luminares spectant.
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!