Gladius lucidus

E Vicipaedia
(Redirectum de Ensis luminaris)
Salire ad: navigationem, quaerere
Gladius lucidus caeruleus.

Gladius lucidus[1] est fictum armorum genus in multiserie Star Wars, a Jedi et Sith nec non ordinibus bellatoribus adhibitus. Qua ex materia constet, utrum plasma an laser sit, incertum est. Hi gladii variis coloribus coruscant, caeruleo, viridi, violaceo, rubro et ceteris.

Lucius Skywalker discipulis suis "Haec arma non ad ludendum sunt," inquit, "gladius lucidus instrumentum periculosum est et exitiale: mucro infestus quo pereat adversarius — aut amicus, nisi cauti fueritis."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "These weapons are not playthings. A lightsaber is a dangerous and destructive instrument, a powerful blade that can strike down an opponent — or a friend, if you're not careful."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad gladios lucidos spectant.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!