Gissurus Isleifi filius
(Redirectum de Gissur Isleifsson)
Jump to navigation
Jump to search
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1042;
Obitus: 1118; Schalholtia
Patria: Islandia
Obitus: 1118; Schalholtia
Patria: Islandia
Consociatio
Religio: Ecclesia Catholica Romana
Familia
Genitores: Isleifus Gissuri filius;
Gissurus Isleifi filius[1] (Islandice: Gissur Ísleifsson) (1042 - 1118) fuit clericus Islandicus et episcopus Schalholtiae. Isleifus Gissuri filius, item episcopus Schalholtiae, pater eius erat, mater Dalla Thorvaldi filia. Steinun Thorgrimi filiam in matrimonium duxit; mariti Hofe in Vopnafjordo habitaverunt.
Gissurus in Saxonia didicit et iam adulescens sacerdos factus est. Saepe iter ad Europam fecit; etiam Romam venit, ubi Gregorium VII, tum papam, invenit et ab eo episcopatum petivit, patre mortuo. Papa eum Magdeburgum ordinatum misit et anno 1082 ibi episcopus factus est. Cum rediisset in Islandiam, Schalholtiae vivit et scholam tenuit, sicut pater.
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Orri Vésteinsson: The Christianization of Iceland. Priests, Power, and Social Change 1000-1300. Oxford University Press, Oxoniae 2000
- Saga Biskupsstólanna. Hólar 2006.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Biskupa Sögur: Index litterarum mediaevalium (Islandice)
- Wikisource: Íslendingabók (Islandice)
- Hungrvaka (cap. 5 de Gissur; Latine)