Gilgamus
Appearance

Gilgamus,[1] seu Gilgamesus[2] (Accadice 𒀭𒄑𒂆𒈦, Gilgāmeš; Sumerice 𒀭𒄑𒉋𒂵𒎌, Bilgames), filius Lugalbanda, fuit rex Orchoënsis in Tertia dynastia Ur c. 2600 a.C.n. Fabula sicut epica, notissimum priscae fictionis opus, eventa vitae eius enarrat. Secundum unam versionem, Gilgamus moenia urbis Orchoae aedificavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quod nomen Latinum trahitur ex nomine Graeco semel scripto Γίλγαμος vel Gilgamos, apud Aeliani Historiam Animalium 12.21: καὶ καλεῖται Γίλγαμος, καὶ βασιλεύει Βαβυλωνίων ('et vocatur Gilgamos, et regit Babylonios'). Hac in fabula regi Babylonio oraculum datur quod dicit Gilgamum, nepotem suum, caesurum esse avum. Quam ob rem rex ex alta turri Gilgamum iacit, qui cadens ab aquila servatur. Haec autem fabula differt omnino a fabula Babylonia de Gilgamo.
- ↑ Sadovaja, Olga (24 Augusti 2023). Olga Giselae, Zohra ceterisque spd. . Ephemeris: p. 112: "Iucundum est audire de lêge Hammurabi, qua praescribitur, ut milites curent uxores suas. Talia non inveniuntur in fabula Gilgamesi."
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gilgamum spectant. |