Germana de Staël

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Madame de Stael, 1812.

Anna Ludovica Germana de Staël-Holstein (nata Lutetiae die 22 Aprilis 1766, mortua ibidem die 14 Iulii 1817) fuit scriptrix Francica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filia Iacobi Necker, ministri de re pecuniaria, cuidam Staël, legato Suecico (+1802), anno 1786 nupsit. Res Novas Francicas participavit. Napoleo Bonaparte ipse statuit ei patriam relinquendam esse.

Mythistorias Delphine (1802) et Corinne (1807), opus De l'Allemagne (1810, in quo spiritum Germanicum Francis explicare conabatur), libros Dix années d'exil (1821) et Considérations sur la révolution, aliasque res scripsit.

Fons[recensere | fontem recensere]

Brockhaus' Kleines Konversations-Lexikon, fünfte Auflage, Band 2. Leipzig 1911, p. 750, quae omnia legi possint hic in interreti.

Incubator-logo.svg Lege Ζερμαῖν ντὲ Σταέλ ("Germana de Staël") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam