Georgius Wickram
Georgius, vulgo Jörg') Wickram (natus Colmariae anno 1505, mortuus apud Vogtsburg im Kaiserstuhl anno 1562) fuit scriptor Germanicus, cuius opusculum Rollwagenbuechlein (1555) inter dilectissimas fabularum collectiones saeculo sexto decimo numerabatur.
Vita[recensere | fontem recensere]
Filius naturalis consiliarii curialis cuiusdam anno 1546 urbanis adscriptus est. In ista urbe demarchiae servit, pinxit, libros vendidit. Inde ab anno 1555 scriptor urbanus officialis apud Burkheim am Kaiserstuhl fuit. Inde ab anno 1540 fundavit cantatorum sodalitatem et nactus est manuscripti amplissimi cantualis, quod nostris diebus appellatur Kolmarer Liederhandschrift. Dramata eius et historiunculae iam antea exarata erant: anno 1531 tractavit opusculum Schweizer Fasnachtsspiele Pamphili Gengenbach Helvetici. Alia propria moralia carnevalia sequebantur, e.g. Das Narrengiessen (1537/38) et dramata spiritalia ut Das Spil von dem verlornen Sun (1540) et Apostelspiel (1552). Fabellas iucundas educatorias necnon anecdota comprehendit in opere Rollwagenbuechlein (1555). Eius quinque mythistoriae—Ritter Galmy (1539), Gabriotto und Reinhart (1551), Der jungen Knaben Spiegel (1554), Von guten und bösen Nachbauern (1556), Der Goltfaden (1557)—fabulis Milesiis posterioribus burgensibus in Germania exemplo imitando fuerunt.