Georgius Tupou I

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius Tupou I, rex primus Tongae

Georgius Tupou I (natus 4 Decembris 1797, mortuus 18 Februarii 1893) fuit primus Tongae rex. Pater fuit dux aliquarum Tongae insularum, cuius successor anno 1820 Georgius factus est. Anno 1831 fidem Christianam accepit. Die 4 Decembris 1845 regnum Tongae totius condidit. Anno 1875 constitutionem exemplo Britannico promulgavit et coronatus est. Successit ei Georgius Tupou II Rex.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!