Jump to content

Georgius Cavendish

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Cavendish
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1497; Suffolcia
Obitus: 1562;
Patria: Britanniarum Regnum

Georgius Cavendish, vulgo George Cavendish (natus anno 1494; mortuus circa 1562) fuit ab anno fere 1522 minister Thomae Wolseii, cardinalis ac cancellarii regni Angliae, et scriptor vitae eius. Haec biographia, Anglice ante annum 1558 perfecta, utilissima est quibus regnum Henrici VIII intellegere velint divortiumque Catharinae Aragonensis et res politicas inter annos fere 1522 et 1530 gestas. Vitae non iam impressae Gulielmus Shakesperius exemplar manu scriptum legisse censetur, unde varias res in fabulam suam Henry VIII accommodavit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Treccani •