Diploma corporatum coloniae Generali Iacobo Oglethorpe die 21 Aprilis1732 a Georgio II concessa est, ex quo colonia appellabatur. Charta a concilio arcanoregis die 9 Iunii1732 sancta est. Oglethorpe, coloniam excogitans quae pro portu debitoribus esse potuerit, leges severissimas imposuit quas multi colonici reprehenderunt, sicut interdictio alcoholis. Oglethorpe, servitutem reprehendens, putabat formulam praediorum parvorum aptiores quam magna praedia rustica quae in coloniis septentrionalibus late inveniebantur; dona autem terrae minora fuerunt donis quae plurimi coloni desiderabant. Oglethorpe maluit provinciam pro loco habitationum debitorum Anglicorum et pauperum dignorum esse.[1] Alia causa coloniae conditae fuit ut colonia esset "civitas protegens" (fines), vel "colonia praesidium," quae meridianas coloniarum Britannicarum partes adversus Floridam Hispanicam defenderint. Oglethorpe excogitavit provinciam ab "agricolis robustis,"[2] qui finem custodire poterint; quam ob rem diploma coloniae servitutem prohibuit.