Genius saeculi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Genius saeculi describit quomodo? spiritus et cultus in quodam tempore aut saeculo plerumque percipiantur.

Anno 1769, Ioannes Gottfriedus Herder (1744–1803) philosophus Germanicus perlexit librum nomine Genius saeculi philologi Christiani Adolphi Klotz, nomine in Theodiscum Zeitgeist verso. Verbum ab initio plerumque sensu malo adhibebatur.

Significatio illius nominis est propria linguae Theodiscae, et ipsum verbum Theodiscum sic eodem sensu adsumptum est inter alias in linguas Anglicam, Hispanicam, Iaponicam, Italicam, et Neerlandensem.