Latinitas bona

Gemitus Britannorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gemitus Britannorum titulus est epistulae in qua (secundum opus Gildae De excidio Britonum) populus provinciae Britanniae exercitum Romanum poposcit ut contra Scotos, Pictos, Anglos Saxonesque eos protegeret. E textu epistulae Gildas sic nonnulla verba extrahit:

Igitur rursum miserae mittentes epistolas reliquiae ad Agitium Romanae potestatis uirum, hoc modo loquentes: Agitio ter consuli gemitus Britannorum, et post pauca querentes repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec duo genera funerum aut iugulamur aut mergimur! nec pro eis quicquam adiutorii habent.
– Gildas, De excidio Britonum 20

Agitii (vel potius Aetii) tertius consulatus anno 446 fuisse satis constat. Sed fortasse auxilium petitum est apud Aegidium ducem Romanorum in Gallia.

Nexus interni