Galea birotarum automariarum
Galea birotarum automariarum est genus galeae (ornatus qui caput protegit) ab equitibus birotarum automariarum adhibitae. Principale galeae birotarum automariarum propositum est salus in birotatione automariaria, ad protegendum equitis caput per incussum, ergo vulnera capitalia prohibens vel immuens, vel adeo vitam equitis servans. Nonnullae galeae commoda addita suppeditant, inter quas ventilatio, tutela faciei et auris, atque intercommunicatio.
Equites birotarum automariarum per conlisiones vehiculorum in periculo sunt. Retractatio systematica anno 2008 facta studia de equitibus birotarum automariarum qui conliserant et usum galearum pro remedio investigavit. Recogitatio concludit galeas periculum vulnerum capitis circa 69 centestimas et mortis circa 42 centesimas imminuere. Homines olim cogitabant gestam birotarum automariarum galeam vulnera collis et spinae per conlisionem augere, sed indicia recentiora ex contrario monstrant galeas vulnera spinae cervicae prohibent, parvamque investigationem ex medio decennio 199, quamquam saepe citatam, "falsam ratiocinationem statisticam adhibere."[1][2][3]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Anglice: "used flawed statistical reasoning." "Cycle Helmets May Be Killers," The Evening Independent, 18 Augusti 1973; situs accessus 23 Septembris 2013.
- ↑ "Motorcycle Helmets Reduce Spine Injuries After Collisions; Helmet Weight as Risk to Neck Called a 'Myth'," Johns Hopkins Medicine, 8 Februarii 2011; situs accessus 23 Septembris 2013.
- ↑ "Motorcycle Helmets Help Protect Against Spine Injury: Study; Researchers debunk myth that weight of head protection puts neck at risk in crash," US News and World Report, 15 Februarii 2011; situs accessus 23 Septembris 2013.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ford, Dexter. 2009. Sorting Out Differences in Helmet Standards. The New York Times 27 Septembris.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Galea birotarum automariarum spectant. |
- De galeis apud Open Directory Project
- "MSF—What You Should Know About Motorcycle Helmets," www.msf-usa.org