Gaius Iunius Tiberianus (consul 291)

E Vicipaedia

Gaius Iunius Tiberianus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius Iunius Tiberianus circa annum 249 tribunus Legionis X Geminae, deinde 265 consul suffectus erat, anno 291 consul II ordinarius atque praefectus urbi Romae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius eiusdem nominis anno 281 consulatum ordinarium gessit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 70


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus IV et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus III
Consul
291
cum
Cassio Dione
Successores:
Afranius Hannibalianus et Iulius Asclepiodotus