Gabriel Piguet

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gabriel Emmanuel Iosephus Piguet (natus Matiscone die 24 Februarii 1887 – mortuus Augustonemeti die 3 Iulii 1952) fuit episcopus Augustonemeti inter secundum bellum mundanum. A mense Augusto 1942 multos Iudaeos et milites pro Franciae libertate pugnantes e manibus nazistarum eripuit.

Die 28 Maii 1944 a nazistis comprehensus in castra carceralia Dachau inclusus est. Ibi die 17 Decembris 1944, legitimo episcopo Clemente Augusto Comite de Galen consentiente, captivum Carolum Leisner presbyterum ordinavit.

Die 22 Iunii 2001 Israel Piguet inter iustos inter gentes numeravit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [en] Gabriel Piguet - Yad Vashem - official site

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans-Karl Seeger, "PIGUET, Gabriel Emmanuel Joseph" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 21 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-110-3) , columnae 1170–1173 (Theodisce)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!