Latinitas nondum censa

Fridericus Georgius Wilhelmus Struve

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fridericus (Basilius) Struve

Fridericus Georgius Wilhelmus Struve,[1] vulgo Friedrich Georg Wilhelm Struve, etiam dictus Basilius Iacobi filius Struve (Russice Василий Яковлевич Струве, tr. Vasilij Jakovlevič Struve), fuit astronomus Russicus originis Germanicae, Altonae natus 15 Aprilis 1793, Petropoli mortuus 23 Novembris 1864. Ad studium stellarum duplicium et multiplicium multum contribuit.

Alumnus Universitatis Dorpatensis, Struve annis 18181839 director observatorii ibi erat. Socius Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1832, fuit unus e fundatoribus Observatorii Pulkovensis (prope Petropolim siti), anno 1839 conditi, cuius director primus factus est, et officium illud ad annum 1862 tenuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum (Basilium) Struve spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica