Friday (carmen Rebeccae Black)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Friday est carmen a Clarence Jey Patricioque Wilson scriptum et a Rebecca Black cantum, cantrice ex Anaheim Hills in California.[1] Divulgatum ut single? die 14 Martii 2011 est.[2] Friday societate ARK Music Factory, cui scriptores huius carminis praesunt, productum est.[3]

A die 11 Martii 2011 quantitas conspectuum visifico musico? a circa 3000 conspectuum ad plus quam 16 milliones augmentavit[4] in YouTube una hebdomade, et visificum virale exsistitit.[5][6] Repens adcessio conspectuum ad televisicae Tosh.0 seriei articulum in blog, nomine "Songwriting Isn't for Everyone" (scilicet "Non omnes carmina scribere possunt") et die 11 Martii publicatum, attributus est.[7] Surrectis gratiis carminis visificique, permultae cavillationes ambarum factae sunt.[8][9] Forbes maximas (quamquam malas) carminis gratias dixit aliud esse omen virium eorum social media? — praecipue situum Twitter, Facebook, Tumblr — ob eorum facultatem "overnight sensations" creandi.[10][11]

Rationes, scriptura, sonituum impressio[recensere | fontem recensere]

In percontatione cum The Daily Beast, Georgina Kelly, Rebeccae mater, comitem eius filiae revocat illi dixisse de Ark Music Factory, societate discis faciendis Angelopoli sita, qua iuvenes cantores experientiam acquirere in industria poterant carmine notando.[12] Kelly societati Ark Music 2000$ pependit ut Rebecca duo notare carmina iam scripta potuerit.[12]

Rebecca ipsa carmen Friday optavit, cum "alium carmen de amore adulto ageret—non iam hunc subivi. Friday de tempore habendo cum amicis agit et lusitando. Meam indolem in hoc carmine videbam."[trans 1][12] Visifici musici productionem societas Ark Music curavit, et multum programma Auto-Tune adhibuerunt ad tonos Rebeccae corrigendos.[12] Kelly qualitatem textus carminis dubitabat, sua autem filia ei dixit: "Cecini quod scripserunt, Mater."[trans 2][12]

Clarence Jey, co-scriptor productorque carminis, dixit: "Conceptus quem sentimus multos fines transivisse videtur, pro bono aut malo."[trans 3][12] Iuvenes actores visifici musici omnes sunt veri amici Rebeccae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Translationes[recensere | fontem recensere]

  1. (Anglice) "the other song was about adult love—I haven't experienced that yet. 'Friday' is about hanging out with friends, having fun. I felt like it was my personality in that song."
  2. (Anglice) "I sang it as they wrote it, Mom."
  3. (Anglice) "the concept we feel seems to have crossed a lot of boundaries, for the better or worse."

Notae[recensere | fontem recensere]