Freundel Stuart

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Freundel Stuart
Res apud Vicidata repertae:
Freundel Stuart: imago
Nativitas: 27 Aprilis 1951; Saint Philip
Patria: Barbata

Officium

Officium: Member of the Privy Council of the United Kingdom, Prime Minister of Barbados, Member of the House of Assembly of Barbados
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Democratic Labour Party

Freundel Stuart (natus die 27 Aprilis 1951 in paroecia S. Philippi) est causidicus et politicus Barbatae.

Alumnus est universitatis Indiarum Occidentalium ubi scientiae politiciae et iuribus studuit. Sodalis est factionis democraticae laboris. Iam minister a rebus internis merens, a mense Maio 2010 primus minister ad interim factus est, primo ministro Davide Thompson morbo pancreatico affecto. Quo die 23 Octobris 2010 mortuo, Freundel Stuart successor eodem die a factione selectus, a gubernatore generali rite promotus est. Factione in comitiis diei 21 Februarii 2013 victrice, officio suo confirmatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]