Coordinata: 48°19′00″N 141°13′00″E / 48.3166667°N 141.2166667°E / 48.3166667; 141.2166667

Fretum Tataricum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Promunturium Dembi et promunturium Saxum Acre (Ostraja skala) in litore occidentali freti Tatarici

Fretum Tataricum[1] est fretum inter Eurasiam (territorium Fortunianum Russiae) et Sachalinam insulam. Maria Iaponicum et Ochotense coniungit; pars freti inter Sachalinam et continentem septentrionalis et artissima (latitudinis 8 chm) fretum Nevelskii[2] nuncupatur. Litora freti Nevelskii et freti Tatarici a promunturiis Australi (Južnyj) et Tyk dividuntur; latitudo freti hic 40 chm est et altutido 10 m. Fines freti Tatarici meridionales sunt promunturium Kuznetsovii Sachalinae et promunturium Belkinii territorii Maritimi; latitudo freti hic 328 chm er altitudo 1773 m est. Longitudo freti 713 chm est; fretum est hemisphaerii septentrionalis longissimum.

Tres fratres, saxa in freto Tatarico prope Aleksandrovsk Sachalinkij urbem

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°11′0″N 141°37′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad fretum Tataricum spectant.