Coordinata: 52°10′13″N 141°36′19″E / 52.17028°N 141.60528°E / 52.17028; 141.60528

Fretum Nevelskii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fretum Nevelskii (photographema spatiale)

Fretum Nevelskii[1] est pars artissima freti inter Eurasiam (territorium Fortunianum Russiae) et Sachalinam insulam. Latitudinem 8 chm habet et altitudinem loco artissimo 10 m. Maria Iaponicum et Ochotense coniungit. Litora freti Nevelskii et freti Tatarici, quod nomen meridionalis et maior pars freti accepit, a promunturiis Australi (Južnyj) et Tyk dividuntur. In honorem Gennadii Nevel'skoj nominatum, cuius expeditio annis quinquagesimis saeculi XIX haec loca exploravit.

Ab anno 2018 de ponte per fretum Nevelskii delineando in ephemeridibus narratur, qui pons ferriviam continentalem cum ferrivia Sachalinensi coniungat; nunc solo traiectu a portu Vanino (prope Portum Augustum sito) per fretum Nevelskii Sachalina cum continente coniuncta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°10′13″N 141°36′19″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия