Fredericus Gulielmus Gotter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fredericus Gulielmus vulgo Friedrich Wilhelm Gotter (natus die 3 Septembris 1746 Gotae, mortuus ibidem die 18 Martii 1797) poeta Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gottingae iurisprudentiae et litteris Anglicis, Italicis, Francogallicis studens histrione Conrado Ekhof hortante partes agere in scaenis probavit. In litteris ei valde ars dramatica placuit.

In patriam anno 1766 reversus et archivarius alter institutus comitem de Flemmingen tamquam secretarius legationis Wetzlariam comitatus est. Sed cursum honorum diplomaticorum reliquit, ut anno 1768 educator nobilium adulescentium Gottingensium fieret. Ibi una cum Henrico Christiano Boie editionem periodici »Musenalmanach« curavit; symbolis suis famam poeticam propriam augere potuit. Anno 1770 revenit Wetzlariam velut legationis scriba, ubi e.g. cum Goethio et Carolo Gulielmo Jerusalem consuetudinem contraxit. Post reditum Gothensem scriba a secretis fuit. Salutis emendandae caussa anno 1774 iter Lugdunense fecit antequam Gotae musis vacaret.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Gotter apud Germanos ultimus repraesentans gustus Francogallici fuisse dicitur quoad poesim Theodiscam, qui sobrietate atque elegantia versuum triumphos sibi parabat. Melodramatica, comoediae, dramata saepissime originaliter Francogallica erant; inter omnia notissimum autem factum est melodrama »Medea« (1775), cum musica a Georgio Antonio Benda composita. Epistulae, cantus, elegiae, historiunculae eius olent facetias et calliditatem sine argumentis seriis, sine valore poetico magno. Poemata »Gedichte« collecta Gotae annis 1787 et 1788 duobus in tomis edita sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]