Conradus Ekhof

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Effigies anno 1774 picta.

Ioannes Conradus Theodoricus Ekhof (natus Hamburgi die 12 Augusti 1720, mortuus Gotae die 16 Iunii 1778) fuit Germanicus histrio et moderator theatribus novis emolumentis annuens.

Vita[recensere | fontem recensere]

Figura informi sed oculis lucentissimis et voce perfecta Ekhof tempus breve in grapheo operans actor factus est anno 1740 Luneburgi apud gregem Schönemann. Mox et clarissimus turbae istius actor fuit. Sequentes septendecim annos, paucis intervallis salvis, membrum respective? rector turbae fuit. Postquam apud societates Schuch et Koch fuit, anno 1764 se gregi theatrali Conradi Ackermann adhaesit, qui annis ab 1767 ad 1769 Hamburgi Nationali Theatro Germanico operam suam praebebat. Ibi familiaritatem contraxit cum Lessing dramaturgo, cuius scripta de theatralibus Ekhof valde diligebat. Post collapsum citati theatri Ekhof transiit ad gregem domini Abel Seyler et annis ab 1771 ad 1774 ante aulam ducissae Annae Amaliae Vimariae ludebat. Post incendium theatri Vimariensis, creatus est ducalis theatri Gothensis director. Paulum ante mortem adhuc Vimariae in scaena erat una cum Goethe et duce Carolo Augusto.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Ekhof erat primus recentior realismi actor in Germania, qui pathos generis Francogallici vacuum superavisset et characteres? vivos in scaenam produci fecisset. Praesertim eius vox excitantissima et modulationum omnium capax spectatores admiratione affecit. Partes excellentes erant i.a.? Harpagon (Molière), domus pater (Diderot), Odoardo (Lessing).

Meritum maximum habuit in theoreticis studiis de theatro ita ut sese faceret magistrum plurium generationum actorum. Iam anno 1753, quo caterva Schönemann longius apud Schwerin manebat, experiebatur ut membra associationem inirent; cui secundum mores saeculi 18-i nomen academiae dedit. Propositum erat his in circulis praelegere opera scaenica et post auditum disceptare de illis. Insuper Ekhof mores bonos actorum definiebat qui sequendi erant in vita professionali privataque. Ita histrionum status socialis augeretur et gregum longaevitas magis possibilis esset. Statuta et consessionum tabulae illius academiae (quae omnia collecta legi possunt apud H. Kindermann) tamen monstrant agi solum de re regionali, minime autem de consilio de nationali academia condenda. Similiter egit Ekhof tamquam theatri regens Gothensis operam navans in educatione iuvenum histrionum. Novissimis vitae annis operam dabat in condendo communi aerario histrionum, quod pensioni et victui post actuosam artificum vitam serviret.

Pater theatri[recensere | fontem recensere]

Vivens iam accepit titulum honestum "patris artis theatralis Germanicae". Impedivit, ut ars theatralis—propter a domno Gottsched et domna Neuber reintroductum stilum Francogallicum—cederet naturalismo insulso. Hoc vias indicavit in quibus eius famuli Fridericus Ludovicus Schröder et Augustus Gulielmus Iffland incessuri celebrabantur. Iffland de Ekhof dixit eum fuisse primum qui in Germanico theatro momentum, valorem, respectum adeptus esset.

Nexus interni

Castellum Friedenstein

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradus Ekhof spectant.