Jump to content

Francus Chalton Francis

Latinitas bona
E Vicipaedia

Francus Chalton Francis (Sir Frank Francis; Liverpolii natus die 5 Octobris 1901; mortuus die 15 Septembris 1988), alumnus Universitatis Liverpoliensis moxque Collegiii Emmanuelis apud Cantabrigienses, fuit director et bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1959 usque ad 1968. Methodum reimpressionis catalogi generalis bibliothecae, anno 1955 inceptae, ille demonstravit. Aedificium novum bibliothecae destinaturum, in insula quadam urbana a Museo ad meridiem versus, designavit; anno autem 1967 gubernium Britannicum alia proposita accepit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]