Franciscus de Baillencourt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Franciscus de Baillencourt
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus de Baillencourt: imago
Nativitas: 15 Iunii 1610;
Obitus: 3 Novembris 1681;
Patria: Belgica, Nederlandia

Officium

Officium: Episcopus Catholicus
Munus: presbyter catholicus

Consociatio

Franciscus de Baillencourt, natus Nivellae die 15 Iunii 1610, Brugis emisit ultimum flatum die 3 Novembris 1681. Fuit undecimus episcopus Brugensis.

Factus est in Studio Generali Lovaniensi magister artium anno 1629.

Anno 1635 sacro sacramento ordinis auctus est Namurci.

Docuit ut professor in Facultate iurium, fuitque per tredecim annos praeses Collegii Winckelii.

Consiliarius postea fuit Concilii Mechliniensis et vicarius generalis dioecesis Mechliniensis.

Congratulationes publicas ei obtulit Universitas die 28 septembris 1657, post quartum rectoratum.

Anno 1646, inter doctores receptus, rectoratum iniit prima vice, quo munere postea adhuc ter fungiturus est, annis 1648, 1653 et 1656.