Latinitas bona

Franciscus Ryckhals

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Franciscus Ryckhals
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Maii 1600, 1609; Medioburgum
Obitus: 1647; Medioburgum
Patria: Nederlandia

Officium

Munus: pictor, delineator

Franciscus Ryckhals (vulgo: François vel Frans Ryckhals vel Rijckhals; Medioburgo 3 Maii anno 1609 natus; Medioburgo 29 Iulii anno 1647 mortuus) saeculi aurei pictor delineatorque Nederlandicus fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Petri de Bloot discipulus, probabililter, ante in Medioburgo, postea im Dordraco annis 1633-1634 et postremo etiam in Medioburgo de 1638 usque ad 1647 laboravit[1]. Anno 1640 in Antverpia cum Davide Teniers iuniore picturam perfecit[2]. Anno 1642 in Medioburgo praefecti filiam in matrimonium duxit et in domu paterna, quae hodie museum pictoris dicatum est, vixit[2].

Maxime ruris facies, praesertim italianas etiam cum Bibliorum figuris, naturas mortuas, praecipue ruris, florum, pomorum, piscium, venationes, generis atque religiosa argumenta pinxit[1]. Sed praesertim, ob parvas ruris generis effigies et naturas mortuas cum aureis atque argenteis testis clarus fuit[3]. Cursus eius incipiens, se dedit in animalium picturam et ruris naturas mortuas effigiendas[2]. Ex 1640 praecipue naturas mortuas cum rebus sumptuosis perfecit, sed etiam ruris facies, generis argumenta et pisces pinxit[2].

Huius artificis opera, in Berolino, Petropoli et Budapestino conservata, inter Secundum bellum mundanum deleta sunt[1].

Gulielmi Buytewech Alberti Cuypque consectator, ab Hadriano van de Venne Ryckhals adductus est et Philippi Angel opera adduxit[1]. Aliquot eius naturae mortuae a Francisco Hals II attributae sunt, ob subscriptionis eius implicatae interpretationem pravam[3].

Laurentius Bernards[1] et, fortasse, Gulielmus Kalff discipuli eius fuerunt[2][4].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Ryckhals spectant.