Franciscus Puskás

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Franciscus Puskás
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Puskás: imago
Nativitas: 1 Aprilis 1927; Budapestinum
Obitus: 17 Novembris 2006; Budapestinum
Patria: Hungaria, Hispania
Nomen nativum: Ferenc Purczeld Bíró

Officium

Munus: pedilusor, association football manager

Familia

Coniunx: Erzsébet Puskás

Memoria

Sepultura: St. Stephen's Basilica

Franciscus Puskás (2 Aprilis 1927 natus - obiit 17 Novembris 2006) erat pedilusor natione Hungarus, quem maximum quocumque tempore lusorem longe inter omnes gentes celeberrimum putarunt[1]. 169 portas habuit in 123 certaminibus internationalibus. Certator Olympiadis praeclarissimus factus est. Tria Pocula Europaea (1959, 1960, 1966), decem certamina nationalia et octo individualia vicit.

Filius fuit pedilusoris quondam nomine Franciscus Puskás Senior. Ipse cursum vitae in Hungaria pro Kispest et Budapest Honvéd incohavit. In Liga Hungarica erat certator optimus. Annis 1950, socius et dux erat gregis nationalis Hungarici, qui nomine Mighty Magyars (Hungari potentissimi) inclaruerunt. Anno 1958, duobus annis post res novas Hungaricas anni 1956, in Hispaniam emigravit ubi pro Real Madrid ludebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert Born: Ferenc Puskás, eine europäische Ikone des Fußballs zwischen Ost und West, apud: Der Osten ist eine Kugel. Fußball in Kultur und Geschichte des östlichen Europa. Ediderunt Stephan Krause/Christian Lübke/Dirk Suckow. Gottingae 2018, p. 299–331, ISBN 978-3-7307-0388-5.
  • Jörg Heinisch: Das Jahrhundertspiel. Agon-Sportverl., Casellae 2004, ISBN 3-89784-248-3.
  • Tibor Hámori: Puskás Öcsi. Pharma Press, Nyomdaipari Kft 2001, ISBN 963-8339-33-0.
  • Peter Kasza: Das Wunder von Bern 1954. Fußball spielt Geschichte. Berolini 2004 be.bra Verlag, ISBN 3-89809-046-9.
  • Taylor Rogan, Klara Jamrich: Puskas on Puskas. The Life & Times of a Footballing Legend. Robson Books, Londinii 1997, ISBN 1-86105-083-6.
  • Róbert Zsolt: Puskás Öcsi. Szabad Tér, Vörösmarty, Aquinci 1989.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Puskás spectant.