Franciscus Guterres

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Guterres
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Guterres: imago
Franciscus Guterres: imago
Franciscus Guterres: subscriptio
Franciscus Guterres: subscriptio
Nativitas: 7 Septembris 1954; Ossu
Patria: Timora Orientalis

Familia

Coniunx: Cidália Lopes Nobre Mouzinho Guterres

Franciscus Guterres, praenomine vulgari Francisco sed agnomine populari Lú-Olo (natus in oppido Ossu die 7 Septembris 1954) est politicus Timorae Orientalis.

E familia pauperum ortus, Franciscus Guterres particeps fuit bellorum de liberatione Timorae Orientalis ductrice factionis rebellatricis FRETILIN, cui anno 1998 Sydneio in urbe dux exercituum electus est, anno 2001 praeses factionis. Qua interdum victrice, libertate nacta, praeses parlamenti ab anno 2002 meruit. Ter officium praesidis patriae in comitiis petivit, annis 2007 et 2012 malo successu, sed die 20 Martii 2017 victoriam reportavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Lú-Olo anno 2012 candidatus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Guterres spectant.