Franciscus Fanon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Fanon

Franciscus Omar Fanon (vulgo Frantz Omar Fanon, in Martinica die 20 Iulii 1925 natus, die 6 Decembri 1961 mortuus), miles in Secundo Bello Mundano et alumnus universitatis Lugdunensis, fuit psychiatrus, philosophus, rerum novarum concitator, scriptorque Francogallicus, cuius opera magnum momentum in studiis post-colonicis, theoria critica, ac Marxismo habent. Psychopathologiae colonizationis et decolonizationis studebat, consecutiones iniuriosas imperii colonici et rassismi describens.

Fanon, Primi agminis liberationis nationalis socius, in bello Algeriano libertatem huius terrae sustinuit. Opus clarissimum est Les Damnés de la Terre (scilicet 'Damnati Terrae'), anno 1961 editum. Aliqui critici defensionem violentiae anti-colonicae reprehendunt. Vita operaque Fanon alios motus liberationis in orbe terrarum inspiraverunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Commentationes[recensere | fontem recensere]

  • "L’expérience vécue du Noir", 1951 in periodico Esprit edita

Libri[recensere | fontem recensere]