Francisca ab Incarnatione

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beata Francisca ab Incarnatione.

Francisca ab Incarnatione (in saeculo: Maria Francisca Espejo y Martos) (nata die 2 Februarii 1873 Martos in Hispania; obiit die 13 Ianuarii 1937), soror Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Monasterium sanctimonialium SS. Trinitatis ingressa, sacra vota anno 1894 nuncupavit. Eadem infirmorum ministra, aedituma, ostiaria fuit. Sanguinem suum profudit die 13 mensis Ianuarii anno 1937.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu declarationis Martyrii ServorumDei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorumex Ordine SS. Trinitatis (†1936-1937), vol. XCVIII, n. 11 (2006), 872.