France Albertus René

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg France Albertus René
Res apud Vicidata repertae:
France Albertus René: imago
France Albertus René: subscriptio
Nativitas: 16 Novembris 1935; Victoria
Obitus: 27 Februarii 2019; Victoria
Patria: Insulae Seisellenses

Officium

Officium: President of Seychelles, Prime Minister of Seychelles
Munus: Legatus, Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: United Seychelles Party

France Albertus René, praenominibus vulgaribus France-Albert (Victoriae in insula Mahé natus die 16 Novembris 1935; in eadem insula die 27 Februarii 2019 mortuus) fuit politicus insularum Seisellensium.

In Anglia educatus, alumnus fuit Collegii Regii Londiniensis et sodalis factionis laboris. In patriam reditus factionem populi unitam anno 1964 condidit. Primus minister a die 29 Iunii 1976 meret, praeside Iacobo Mancham, sed die 5 Iunii 1977, novas res movens, se praeses proclamavit. Quo officio viginti septem annos functus est dieque 14 Iulii 2004 renuntiavit, successore Iacobo Michel. Illis annis incursiones duas oppugnavit quarum primam anno 1979 legati Civitatum Foederatarum, alteram anno 1981 mercennarii Africae Australis promoverant. Amicitiis unionis Sovieticae et Tanzaniae excultis, evolutionem insularum Seisellensium prospere favebat. Factiones politicas contrarias a principio interdixit sed ab anno fere 1993 permisit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kevin Shillington, Albert René: The Father of Modern Seychelles, a biography. Crawley Australiae: UWA Publishing, 2014. ISBN 9781742586120

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad France Albertus René spectant (France Albertus René, France-Albert René).
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
Ministri rerum externarum Seisellenses