Wavel Ramkalawan

E Vicipaedia
Wikidata Wavel Ramkalawan
Res apud Vicidata repertae:
Wavel Ramkalawan: imago
Nativitas: 15 Martii 1961; Mahé
Patria: Insulae Seisellenses

Officium

Officium: President of Seychelles
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Seychelles National Party, Linyon Demokratik Seselwa
Religio: Anglicanismus

Wavel Ramkalawan (Mahé in insula die 15 Martii 1961 natus) est clericus ecclesiae Anglicanae et politicus insularum Seisellensium.

Matre praeceptrice, patre stannifice, avo e Bihāra Indiae oriundo, Wavel Ramkalawan in urbe nativa apud collegium Seisellense educatus est. Alumnus est collegii Theologici S. Pauli in insula Mauritia universitatisque Birminghamiensis in Anglia. In insulis reditus, munere presbyteri fungens sub regimine singulae factionis, inter conditores fit "factionis Seisellensis" (parti Seselwa). Cuius factionis dux, legatus est parlamento Seisellensi ab anno 1993 usque in 2011, iterum ab 2016 usque in 2020. Quo anno praeses electus, die 26 Octobris 2020 inauguratus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani • Encyclopædia Britannica