Foundation and Empire

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Foundation and Empire est liber quem Isaac Asimov de rebus futuris scripsit et qui Latine De opere fundato et imperio Galactico reddatur. Liber secundus est trium librorum quibus res in Galaxia gesturae ut ita dicam narrantur. Primus trilogiae liber de opere fundato inscriptus est.

Liber est divisus in partes duas, quarum prima De magistro militum (Anglice: The General), secunda De Mulo (Anglice: The Mule) inscriptae sunt.

Liber editus est anno 1952. The General seu “De magistro militum” primum editum est mense Aprili anno 1945o "Manus mortua" seu Anglice Dead Hand inscriptum in litteris Astounding Science Fiction appellatis. Qui titulus in Latinum "Fictiones scientificae Mirandae" convertatur.

"De Mulo" primum editum est in fasciculis mensium Novembris et Decembris anni 1945i etiam in Astounding Science Fiction.

CAVE: Singularia et occulta argumenti palam sequuntur

Prima pars[recensere | fontem recensere]

De bello Galactico

In tomo secundo trilogiae de opere fundato agentis magister militum Bel Riose imperatore Galactico Cleone regnante territoria amissa de novo primum magno cum successu capit. Huius legati persona ab Isaac Asimov secundum exemplum illius Flavii Belisarii excogitata est cui imperatore Iustiniano regnante paene contigit ut imperium Romanum antiquum restitueret.

Ut Bel Riose non nescat quod pluribus saeculis ante Hari Seldon rerum mathematicarum peritus ope methodi psychohistoricae praedixit imperium Galacticum periturum esse, tamen in foedus operis fundati impetum facit ut imperio Galactico priscum territorium restituat. “Vivus qui agit”, contumax ait, “plus valet quam mortuus qui cogitaverat.”[1]

Re vera etiam imperiali legato valido discendum est operis fundati foederationem, quae plus plusque territoriorum prisci imperii in margine Viae Lacteae sitorum expugnat, non iam expugnari posse.

Hi sunt eventus ut fieri possunt:

  1. Si et in planeta Trantore imperii capite imperator invalidus regnat et magister militum invalidus est, opus fundatum non periclitatur.
  2. Si in planeta Trantore imperator validus regnat, magister militum autem invalidus est, iterum opus fundatum non periclitatur quia imperator validus imperio declinante Trantorem relinquere non potest.
  3. Si in planeta Trantore imperator invalidus regnat, magister militum autem validus est, hic non opus fundatum sed imperatorem suum expugnabit, quia plus est imperium habere quam regionem barbaram velut planetas foederis operis fundati.
  4. Si et in planeta Trantore imperator validus et ad imperii marginem magister militum validus est foedus operis fundati periclitari videtur. Magister militum non planetam Trantorem in medio Galaxia situm expugnare, sed territoria prisci imperii amissa recuperare conabitur. Nunc autem cur imperator validus est? Quia omnes aemulatores ad tempus vincit. Si ergo magister militum potestate crescit, imperatori ad tempus debellandus est.

Ita fiebat cum magistro militum Bel Riose foedus operis fundati debellaturo. Bellum in opus fundatum consummaturus magister militum subito ad Trantorem revocatus proditionis crimine nescio qua causa accusatus supplicio damnatus est opere fundato servato.

Leges psychohistoriae a Hari Seldon inventae ita comprobatae sunt. Cogitationes mortui actiones vivi vicerunt.

Pars secunda[recensere | fontem recensere]

De mulo

Centum annis post nova pericula operi fundato imminent. Operis fundati foederatio divisa est in partes duas, in partem dictatura dominatam circum planetam Terminum et partem liberam ubi mercatores regnant. Quam ob rem bellum civile imminet inter duas partes.

Praeterea homo novus ex nihilo apparuit Mulus cognominatus qui parva classi planetam Kalganem sine pugna occupavit quamquam planetae imperator minatus erat se prius totam planetam disicturum esse quam se traditurum. Mulus ibi rector factus celerrime suum regnum augebat et operis fundati foederationi imminebat.

Nonnulli ex liberis foederationis civitatibus Mulum quaerebant ut fortasse eo socio bellum in dictaturam Terminensem facerent. Coniunx Bayta et maritus Toran, cives planetae Haven, Kalganem, ubi Mulus nunc sedem habet, visitant. Sed nihil bonum de Mulo inveniunt. Crudelis homo esse videtur mira in homines potestate praeditus. Id, exempli gratia, eis narrat scurra cui ad litus maris occurrunt. Ille, deformi figura et immenso naso, nomine Magnificus Giganticus cohortem Muli fugerat et nunc a Mulo persecutus est. Bayta misericors est in scurram et maritum instigat ut animosissimus eum servet cum Muli aediles eum in custodiam dare volunt. Tum una cum Magnifico ad Terminum fugiunt ut crudelem Mulum evitent.

In planeta Termino omnes reapparitionem Harii Seldon impatientes expectant qui diebus constitutis semel fere per centum annos hologrammatice in aula temporis ut dicitur in Termino planeta apparet. Adhuc haec apparitio semper plus de statu rerum politicarum oeconomicarum socialium cuiuscumque aetatis narraverat quam vivi ipsi de suo tempore noverant. Hari Seldon enim res futuras psychohistorice semper accurate praenoverat.

Nunc apparitio Harii Seldon de bello civile consummato narrat et de operis fundati progressione in interiores partes Galaxiae futura. Sed bellum civile, ut imminuerit, tamen nondum fuit quia omnes plus Mulum timebant! Et Hari Seldon de Mulo nihilum dixit! Cives foederationis exhorrescunt. Omnes tristissimi facti sunt, cum subito ad arma vocatur. Classis Muli Termino appropinquat. Omnium autem animus tam abiectus est ut sine pugno planetam legatis Muli tradant. Solum Bayta et Toran et Magnificus fugere possunt. Eos Ebling Mis comitabatur psychologus operis fundati.

Postquam Terminus sine pugno cecidit ad planetam Haven patriam Toranis fugiunt. Sed classis Muli iam prope est. Iterum civium animi demissi sunt. Etiam planeta Haven sine pugno traditur Torane furore incenso. Illi quattuor fugere pergunt. Radiophono in navi audiunt quod etiam aliae civitates foederationis ut desperate in Mulum repugnantes tamen omnes debellati sunt.

Plane constat Harium Seldon Mulum non praevidisse. Id significat quod Mulus homo genetice mutatus est quia eiusmodi casus scientia psychohistorica praevidi non possunt. Psychohistoria ad permaximas hominum multitudines solum spectat et de singulis hominibus nihil docere potest. Casu ergo homo genetice mutatus factus est superhumanis potestatibus praeditus et nunc toti humanitati imminet et magnum ut dicitur consilium Harii Seldon perturbat.

Sed adhuc alterum est opus fundatum quia Hari Seldon olim duo condidit „ad oppositas partes Galaxiae“, ut aiebat, sita. Cum primum opus fundatum in primis ad res naturales et technicas spectaret, alterum ad res psychologicas et sociologicas et humaniores. Illud opus fundatum iis scientiis praeditum valeat ut Mulum vincat. Opus fundatum alterum ergo quam celerrime inveniendum et praemonendum est.

Quattuor sodales navi spatiali per hypercosmum saltanti per Galaxiam planetam Trantorem versus iter faciunt quia, ubi olim caput imperii Galactici fuit, ibi adhuc bibliotheca Galactica est ubi invenire volunt quo loco opus fundatum alterum est. Ut navis spatialis per hypercosmum saltans diffilis sit persecutu, tamen inveniunt ut Muli agentes in rebus, ipsos quoque opus fundatum alterum quaerentes, se persequantur.

Denique in planetam Neotrantorem appellant ubi imperator Galacticus atque dux universi Dagobertus eius nominis IX una cum regni here viginti planetas frumentarios regnat. Id omne est quod de pristino et antiquo imperio Galactico reliquum est. Sed necesse est ut ille imperator animi debecilli permissionem det visitandi bibliothecam antiquam in Trantori sitam. Bayta tandem imperatori explanat in Trantori planeta iterum seditiosum Gilmer qui re vera pluribus decenniis mortuus est in imperatorem iterum insurrecturum debellandum esse. Imperator expergefactus eos salutat, qui ex sua, ut ait, provincia Anacreoni, quod pristinum nomen regionis operis fundati fuerat, advenerint, et chartam subsignat qua auspiciis imperialibus Trantorem visitare permissi sunt. Retrorsum ut debet aulam imperatoris relinquunt, et illico a militibus regni heris in vincula coniciuntur. Ille regni heres non solum eis vetat ut Trantorem adeant sed etiam cupiditate impudica in Baytam inflammatus est.

Saltem Magnifico illi scurrae eius instrumentum musicum visisonarium dat ut canat. Magnificus tristissimo modo instrumento visisonario canit. Etiam Bayta cantatione mirifica Magnifici maestus et tristis fit. Magnificus tandem canere desinit. Regni heres autem mortuus iacet. Cantatio eum interfecit. Sodales ad Trantorem pergere possunt.

In Trantori maximas parietinas pristini capitis imperialis inveniunt. Mirum est his in parietinibus bibliothecam Galacticam per tam multa saecula superfuisse. Ebling Mis ille psychologus tandem in tabulis publicis inquirere potest ubi opus fundatum alterum locatum sit. Sed adhuc agentes in rebus Muli apparent. Quidam ex numero illorum eis obit et narrat se olim in foederatione operis fundati centurionem fuisse. Elatus referre pergit se nunc esse tribunum apud Mulum quamquam olim Mulum necare conatus sit. Mulum suum animum convertisse, dicit, et eos hortatur ut item sodales Muli fiant qui omnium animos sibi conciliare possit. II autem foederationis cives perhorrescunt et condicionem aspernantur.

Ebling Mis miro studio inflammatus et excitatus pergit inquirere locum alteri operis fundati. Postremo omnes convocat ad bibliothecae tabulas. Se illos de aliqua re maximi momenti certiores facturum esse. Eum ad tabulas inveniunt miro modo stupefactum. Bayta Magnificum demittere vult, ille autem Eblingum Mis respicit qui eum revocat. „Egomet“ ait Ebling Mis, „locum operis fundati alteri inveni. Ille locus est...“ Pergere non potest quia subito Bayta sclopeto minori radianti eum petit et dimidia corporis pars arrepta est lacuna in pariete posteriore hiante.

Toran exhorrescit. „Et tu“ inquit „sodalis est Muli partium!“ Bayta reclamat. „Insanin’? Respice! Cur Muli agentes in rebus nos semper invenire potuerunt etiam iter per hypercosmum facientes? Cur semper nobis contigit ut efugeremus sive de Kalgani sive de Termino sive de planeta Haven? Cur Terminus et Haven sine pugna traditi sunt, cum aliae operis fundati civitates acri proelio Mulo depugnandae fuerint? Estne casus si et Muli agens in rebus narrat Mulum animos convertere posse et Magnificus instrumento vivisonario ita animum regni heris mutavit ut ille necaretur? Et quid de hac tristitia quam et in Termino et in Haven et Magnifico canente sensimus? Magnificus est Mulus! Magnificum autem interficere non potui quia animum legere potest et ilico sensisset si illum necare voluissem. Ergo Ebling Mis mihi necandus erat antequam locum alteri operis fundati eloqueret.“

Toran adhuc dubitavit sed nunc Magnificus loqui coepit: „Ita est. Mulus sum. In multis autem rebus erravi. Primum numquam animum Baytae moderavi. Illa olim in planeta Kalgano in me misericors fuit et eius modi sympathiam naturalem numquam ante senseram speciei causa. Hunc ergo animum naturalem Baytae perturbare nolui. Deinde cantando regni herem necavi quia illius odiosa cupiditas in Baytam me taeduit. Tum meum tribunum non intermisi cum vobis de mea potestate narraverit ut bene volens.

Quoddam modo victus sum, alium Eblingum Mis mox non inventurus. Sed adhuc potissimus homo in tota Galaxia sum et pergibo alterum opus fundatum invenire.“

Bayta exclamat: „Num ‚quoddam modo’? Totus victus es! Hari Seldon opus fundatum primum non creavit ut tibi similes vincerentur. Ad tui modi casus opus fundatum alterum spectat quod nunc mea et Toranis gratia non invenisti. Ambo nunc in pace moriamur.“

Magnificus autem dixit: „Vos non necabo cum non iam mihi adiuvaret. Vadite in pace! Egomet opus fundatum alterum quaerebo et inveniebo.“ Et eos inretorto oculo reliquit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Confer Latinum "Vivus asinus melior est quam philosophus mortuus."
Isaaci Asimovii tres libri de opere fundato Galactico
Galaxis
Foundation (De opere fundato) | Foundation and Empire (De opere fundato et imperio Galactico) | Second Foundation (De altero opere fundato)