Fossa alta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fossa alta est liber pictus quem Albertus Uderzo pinxit atque composuit, et Carolus Rubricastellanus in Latinum convertit. Fabula bellum civile in vico quodam tractat, quem fossa alta in binas partes dividit. Alludit hic liber non solum ad praeclaram tragoediam Shakesperii de Romeo et Iulietta (nam hic etiam Rosina et Comix, iuvenes pulcherrimi, mutuis amoribus se amant, quamquam inimici patres vetant et est etiam scaena in qua, nocte socia, in maeniano domus suae, quo convenerunt, puella amicum suum osculatur), sed etiam ad Murum Berolinensem qui usque ad annum 1990 Berolini partem sovieticam et partes occidentales seiungebat.

Nonnullae personae dramatis[recensere | fontem recensere]

  • Ventilatorix - Princeps sinistrae partis vici cuiusdam
  • Comix - filius Ventilatorigis
  • Segregationix - Princeps dextrae partis eiusdem vici
  • Rosina - filia Segregationicis
  • Acetosix - filia Segregationicis

Liber[recensere | fontem recensere]

  • "Fossa alta", 1981o, Stuttgardiae:Ehapa, isbn 3-7704-0058-5

Nexus interni