Fossa Carolina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Consilia diversa ad Rhenum et Danubium flumina coniugenda
Ruinae Fossae Carolinae

Fossa Carolina circa annum 793 iussu Caroli Magni coepta est, qua Alcmana et Radantia flumina atque deinde Danubius et Rhenus coniungeretur. In Annalibus regni Francorum legimus Carolum situm fossae propositae ipsum adisse[1]. Fossa autem coepta propter naturam loci atque tempora adversa postea intermissa est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annales Regni Francorum ad annum 793: Rex autumnali tempore de Reganesburg iter navigio faciens usque ad fossatum magnum inter Alcmana et Radantia pervenit, ibique missi apostolici cum magnis muneribus praesentati sunt. Ibi missus nuntiavit Saxones iterum fidem suam fefellisse. Inde per Radantia in Mohin navali iter peragens, natalem Domini celebravit ad sanctum Chilianum in Wirzinburg.
  2. Lexikon der Mittelalters, Darmstadii 1989, T. 4, c. 671 (lingua Theodisca)