Formula:PaginaMensis/Septembris 2008

E Vicipaedia
Propatulum Harvardianum prope ubi Iohannes Rawls sedem operis suam habuit.
Propatulum Harvardianum prope ubi Iohannes Rawls sedem operis suam habuit.

Iohannes Bordley Rawls (21 Februarii 192124 Novembris 2002) fuit philosophus Americanus, postremo professor philosophiae politicae Universitatis Harvardianae. Anno 1971 libro innotuit quem de doctrina iustitiae (A Theory of Justice, quem brevitatis causa appellabimus Iustitiam) scripsit. Constat fere inter omnes hunc librum magno momento philosophiam politicam impulisse ad quaestiones vitam cotidianam attingentes. Antea enim multi philosophi Americani politicam defugerunt philosophiam, atque ethicam putaverunt solum de logica terminorum moralium tractare. Deinde multis commentariis in medium prolatis librum de liberalismo politico (Political Liberalism) scriptum anno 1993 edidit, in quo confessus est doctrinam suam viginti fere annis ante prolatam nondum esse perfectam. Denique paucis annis ante diem supremum, cum iam adversa valetudine confectus erat, ultimam limam dedit libro de iure populorum (The Law of Peoples) disputanti, qui anno 1999 e prelo editus est. Quo libro lineamenta ethicae globalis adumbrantur.