Jump to content

Formula:PaginaMensis/Octobris 2023

E Vicipaedia
Harmodii et Aristogitonis tyrannicidarum Atheniensium statuae, in villa Hadriani repertae. Hodie in Museo achaeologico Neopolitano servantur
Harmodii et Aristogitonis tyrannicidarum Atheniensium statuae, in villa Hadriani repertae. Hodie in Museo achaeologico Neopolitano servantur

Tyrannis (-idis f.; Graece τυραννίς 'imperium') est rei publicae status ubi tyrannus rerum potitus, civium libertate suppressa, imperium sibi a populo assumpsit. Sic Cicero, in libro secundo de Re Publica, capite 47: "Tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?". Quocirca saepe de tyrannicidii iure disceptatum est. In sermonibus novis, tyrannis etiam dictatura dicitur, sed vere Romae antiquae dictatura ad tempus erat, ergo tyrannidi dissimilis.

Tyrannis (saltem vocabulum) in Graecia antiqua septimo saeculo a.C.n. nata est. Antea enim paucae gentes sese ipsae aristous hoc est optimos appellantes civitates regebant et plerosque agros possidebant. At tum mutatio e re militari orta est quia hoplitarum phalanx peditum partes in exercitu multum auxit. Qui homines pro patria pugnare morique iussi nova iura et aequalitatem quandam poscere coeperunt. Unde dissensiones ortae sunt oligarchis resistentibus. Primi tyranni plerumque homines nobiles erant qui populari aura freti divisionem divitiarum pollicebantur atque ita hoplitis faventibus imperium vi sibi parabant dum ceteros oligarchos expellunt aut alioqui coercent. Ita Cypselidae Corinthi iam septimo saeculo, Pittacus Mytilenaeus in insula Lesbo et Thrasybulus Mileti et Lygdamis Naxius et Pisistratidae Athenis et Polycrates in insula Samo sexto saeculo, rerum potiti sunt atque imperium diu retinuerunt, liberis quoque nonnumquam tradiderunt