Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2021

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Museum Orsay intus visa

Museum Orsay (Francogallice: Musée d’Orsay) museum Franciae maximum, media in urbe Lutetia ad Sequanam prope Hortum Lateriararum iacens in pristina statione ferriviaria constitutum est a Gaia Aulenti. Artium ostensioni inservit ista ferriviaria statio in districtu Parisiensi VII sita, quam anno 1900 pro expositionis mundanae hospitibus Victor Laroux construxerat. Usque annum 1939 hamaxosticha velocia a capite in Franciae meridiem profectura expediebat. Denique anno 1977 Rei publicae praeses Valerius Giscard d'Estaing consilium cepit de museo illecebroso quodam in situ disponendo. Quae vota pia anno 1986 affabre impleta sunt.

In superficie metrorum quadratorum milium sedecim plus quam quattuor milia artificiorum admirationi prostant. Tabulae, statuae, graphica, photographemata, opera opificum designatorumve pretiosa necnon architectonica et supellectiles plerumque temporis annorum inter 1848 et 1914 sunt. Annis inter 1986 et 2005 plus quam hominum milliones LXI visum venerunt. Quotannis fere quadragies centena milia visitatorum adveniunt