Formula:PaginaMensis/Februarii 2011

E Vicipaedia

Obiectivismus est schola philosophica, a philosopha Ayn Rand (19051982) orta, quae multum de metaphysica, epistemologia, ethica, civilitate, et aesthetica exponit.

Obiectivismus contendit: realitatem separatam a mente exsistere, omnes homines, per sensus huic realitati conecti, scientiam perceptione acquirere validasque notiones mensuris omissis formare, causam vitae moralem propriae esse felicitatem propriam rationaliter persequendam, unicum systema sociale cum hac moralitate congruens esse capitalismum, atque veram artis causam esse aestimationes metaphysicas in formam tractabilem convertere.