Roman numeral 10000 CC DD.svg

Foedus Summorum Athletarum UEFA

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Foederis logotypus, qui follem stellatum exhibet, in folle certaminum apud Adidas Finale videtur.
Alfredus Di Stéfano anno 1959, qui sodalitatem Real Madrid in campionatum Europae quinquies, a 1956 ad 1960, duxit.
Hymnus UEFA ante quodque certamen inceptum auditur, cum athletae binarum manuum rectis lineis conveniant et foederis logotypus follis stellati in medio circulo ostenditur.

Foedus Summorum Athletarum UEFA[1][2][3] est certamen sodalitatum pediludii quotannis habitum, ab Unione Societatum Pediludii Europaearum[4] ordinatum atque ab Europaeis primi gradus sodalitatibus actum. Victores certaminum per circumagentem gregum stationem[5] decernuntur, ut in conformatione amotionis duorum congressuum[6] et in ultimo unius congressus certamine[7] certare possint. Foedus est unum e certaminibus pediludii maioris momenti in orbe terrarum et certamen pediludii sodalitatum maximi momenti in Europa ipsa, quo summi civitatum athletae (et in aliquot civitatibus competitores iuxta victores) suarum societatum civilium ludunt. Foedus anno 1955 constitutum est, et novum nomen anno 1992 accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Plerumque in variis linguis UCL imminutum.
  3. Etiam Certamen Pedilusorium Europaeum UEFA nostra lingua fortasse appellatum.
  4. Plerumque in variis linguis UEFA imminutum.
  5. Anglice round robin group stage.
  6. Anglice double-legged knockout format.
  7. Anglice single-leg final.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Descamps, Pierre-Marie, et Jacques Hennaux. 2005. 50 ans de coupes d'Europe. L'Équipe. ISBN 2-9519605-9-X. Google Books.
  • Franchi, Artemio, et al. 1979. 25 years of UEFA. U. Rudolph Rothenbühler editor principalis; conversus a Keith Cooper. Bernae: European Football Union.
  • Mittag, Jürgen. 2007. Das Spiel mit dem Fussball: Interessen, Projektionen und Vereinnahmungen. Klartext. ISBN 978-2-915410-84-6.
  • Pijetlovic, Katarina. 2015. EU Sports Law and Breakaway Leagues in Football. Springer. ISBN 978-9462650480.
  • Radnedge, Keir. 2015. European Cup & Champions League: The Illustrated History. Carlton Books. ISBN 978-1780976860.
  • Rey, Didier. 2010. Football en Méditerranée occidentale, 1900–1975.. Alain Piazzola. ISBN 978-2-915410-84-6.
  • Rummenigge, Karl-Heinz, et Michele Centenaro. 2015. ECA Club Management Guide: An Inspiring Managerial Synergy of ECA Member Clubs. ECA. ISBN 978-2-839916-04-2.
  • Tomlinson, Alan. 2010. Dictionary of Sports Studies. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0199213818.
  • Vonnard, Philippe. 2012. La genèse de la Coupe des clubs champions: Une histoire du football européen (1920–1960). CIES. ISBN 2-940241-22-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Foedus Summorum Athletarum UEFA spectant.

Situs interretialis foederis proprius.