Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Foedus Pediludii Nationale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Akron Pros ('Professionales Akronienses') primum victoriae titulum Foederis Pediludii Nationalis (tum APFA appellati) vicerunt.
Rogerius Goodell, foederis curator ex 2006.

Foedus Pediludii Nationale[1] est professionale pediludii Americani foedus quod in triginta duobus manibus consistit, aeque inter Conferentiam Pediludii Nationalem et Conferentiam Pediludii Americanam divisis. Foedus est unum ex quattuour maioribus foederibus athleticis professionalibus in America Septentrionali, et maximus gradus professionalis pediludii Americani in orbe terrarum.[2] Ordinarium foederis tempus septendecim hebdomades durat, ab hebdomade post Diem Laboris ad hebdomadem post Christi Natalem. Quisque manus sedecim ludus ludit, unamque hebdomadem (Anglice bye) habet. Tempore ordinario peracto, sex manus ex quaque conferentia, quattuor victores suarum divisionum et duae manus chartae ferae ad playoffs? procedunt, certamen manuum singulatim amotarum, ad summum in Super Bowl pervenientes, lusum a summis manibus foederum Nationalis et Americani pugnatum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice National Football League, nomen saepe NFL imminutum.
  2. Jozsa 2004:270: "Since 1922, [the NFL] has been the top professional sports league in the world with respect to American football."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jozsa, Frank. 2004. Sports Capitalism: The Foreign Business of American Professional Leagues. Ashgate Publishing. ISBN 9780754641858.
  • National Football League. 2006. Constitution and Bylaws of the National Football League. Novi Eboraci: National Football League. PDF.
  • Natonal Football League. 2010. 2011-20 NFL/NFLPA Collective Bargaining Agreement, 4 Augusti. PDF.
  • National Football League. 2013. Official 2013 National Football League Record & Fact Book. Novi Eboraci: National Football League. ISBN 978160320980.
  • National Football League. 2013. Official Playing Rules of the National Football League. Novi Eboraci: National Football League. PDF.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Foedus Pediludii Nationale spectant.