Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ioannes Unitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Unitas anno 1967.
Subscriptum Ioannis Unitatis senis photographema.
Sepulcrum Ioannis Unitatis Timonii Terrae Mariae.

Ioannes Constantinus Unitas[1] (natus Jonas Konstantinas Jonaitis,[2][3][4] Pittsburgi 7 Maii 1933; mortuus Baltimorae 11 Septembris 2002), per ludibrium "Johnny U" et "The Golden Arm" ('Bracchium Aureum') appellatus, fuit professionalis pediludii lusor Americanus in Foedere Pediludii Nationali ludens. Plurimum sui cursus vitae degit lusor pro Baltimore Colts. Lusor quartus post qui monumenta orbis statuit, pretiosissimus foederis lusor annis 1959, 1964, et 1967 fuit.

Monumentum orbis pro plurimis ludis continuis transmissibus follis pro touchdown (inter annos 1956 et 1960 statutis) annos quinquaginta duos tenebat, usque ad 2012, cum a Drew Brees superatum est.

De vita[recensere | fontem recensere]

Universitatem Ludovicianensem frequentavit. Autobiographiam iam ludens scripsit. Infarctu cordis in Kernan Physical Therapy Center (nunc The University of Maryland Rehabilitation & Orthopaedic Institute) Baltimorae exercens mortuus est. Corpus in Hortis Memorialibus Vallis Dulaneiensis Timonii Terrae Mariae sepultum est

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cognomen est translitteratio phonetica nominis Jonaitis, usitati nominis Lithuaniani.
  2. "Biographia" .
  3. "Johnny Unitas" .
  4. IPA |juːˈnaɪtəs|.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bolus, Jim, et Billy Reed. 1999. Cardinal Football. Champaign Illinoesiae: Sports Pub Inc.
  • Callahan, Tom. 2006. Johnny U: the life and times of John Unitas. Novi Eboraci: Crown Publishers.
  • Cavanaugh, Jack. 2008. Giants Among Men. Novi Eboraci: Random House. ISBN 978-1-58836-697-9.
  • Lazenby, Roland. 2002. Johnny Unitas: the best there ever was. Sicagi: Triumph Books.
  • MacCambridge, Michael. 2005. America's Game. Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 978-0-307-48143-6.
  • Schaap, Dick. 1999. "Johnny Unitas: Sunday's Best." In ESPN SportsCentury, ed. Michael MacCambridge, 154–65. Novi Eboraci: ESPN-Hyperion Books.
  • Unitas, Johnny, cum Ed Fitzgerald. 1968. Pro quarterback; my own story. Novi Eboraci: Grosset & Dunlap.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Unitatem spectant.