Fictionalismus
Fictionalismus est notio in philosophia quae affirmat dicta quae mundi videntur descriptiones non sic construi, sed potius exempla fictionis intellegi debere, ad rem tractandam veram ad verbum ("fictio utilis") simulantia. Duo flumina fictionalismi magni momenti sunt fictionalismus modalis, a Gideone Rosen confirmatus, qui dicit mundos qui fieri possunt, num exsistant an non neglegens, pars sermonis utilis esse posse, et fictionalismus mathematicus, a Hartry Field confirmatus, qui dicit de numeris aliisque rebus mathematicis sermocinari nihil nisi commodium ad scientiam faciendam esse. Etiam in meta-ethica est positio par, fictionalismus moralis appellata, a Ricardo Joyce suasa. Multae fictionalismi varietates hodiernae ab operibus Kendall Walton in aesthetica moventur.
Fictionalismus in saltem tribus thesibus consistit:
- Postulationes intra dominium sermonis factae veritati idoneae intellegi debent; hoc est, verae aut falsae.
- Dominium sermonis explanari debet per se. non in aliam significationem translatum.
- Propositum sermonis in ullo dominio dato non est veritas, sed alia virtus aut aliae virtutes (hoc est simplicitas et area quae explanari potest).
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Balaguer, Mark. 1998. Platonism and Anti-Platonism in Mathematics. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780195143980.
- Haug, Wolfgang Fritz, ed. 1991–1999. Fiktion/Fiktionalismus. In Historisch-Kritisches Wörterbuch des Marxismus, 1(4):427–463. Berolini.
- Kalderon, Mark. 2005. Moral Fictionalism. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 9780199275977.
- Schwemmer, Oswald. 1996. Hans Vaihinger. In Enzyklopädie Philosophie und Wissenschaftstheorie 4:468. Stutgartiae: J. B. Metzler.
- Wagner, Astrid. 1999. Fiktion/Fiktionalismus. In Enzyklopädie Philosophie, ed. Hans Jörg Sandkühler. Hamburgi.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Balaguer, Mark. 2011. Fictionalism in the Philosophy of Mathematics. Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.
- Eklund, Matti. 2015. Fictionalism. Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.
- Kalderon, Mark Eli. 2005. Fictionalism in Metaphysics. Clarendon.
- Leng, Mary. Fictionalism in the Philosophy of Mathematics. Internet Encyclopedia of Philosophy.
- Nolan, Daniel. 2016. Modal Fictionalism. Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.