Festum Clearwater

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sloop Clearwater Flumen Hudsonianum navigat (2007).

Festum Clearwater, rite Magna Fluminis Hudsoniani Renovatio appellatum,[1] est aestivale festum musicum et maximum veterrimumque Civitatum Foederatarum festum annuum sui generis, res unica, quae plus quam 15 000 hominum exeunte hebdomade Iunio plus quam tria decennia attraxit. Prosunt omnes reditus Hudson River Sloop Clearwater, Inc., societati non lucrativae generis 501(c)(3), oecologismo dicatae.

Festum, imprimis celebratio Fluminis Hudsoniani, cantores, compositores carminum, actores, et musicos praebet, qui hilaria ad proposita offerunt—diversam mixturam musicae hodiernae, traditionalis, et radicum Americanarum, saltationis, oblectationis familiis dicatae, et fabulationis. Praeter has res, exhibitionem artificum manuum iudicataram, expositionem vivendi viridis,[2] navalia fungentia, situs educationis de circumiectis, et Circulum Cantus, societatem spectatorum praebentem, schedulam biduorum conficiunt.

Petrus Seeger in Festo Clearwater (2007).

Festum conditum est anno 1966 a Toshi et Petro Seeger, marito et cantore vulgari, qui assidue in eo agebat.[3][4][5] Inter musicos qui in festo egerunt numerantur Janis Ian, Arlo Guthrie, Thomas Paxton, Michaela Shocked, Tish Hinojosa, Dizzy Gillespie, Paulus Winter, Odetta, Buffy Sainte-Marie, Dar Williams, The Skatalites, Ani DiFranco, Taj Mahal, Toshi Reagon, Christina Lavin, Stephanus Earle, Ioannes Colvin, Ioanna Osborne, Railroad Earth, Donna the Buffalo, Buckwheat Zydeco, Ionatha Brooke, Drive-By Truckers, Indigo Girls, Iosue Ritter, Susanna Vega, Jorma Kaukonen, Gulielmus Bragg, David Bromberg, Petrus Yarrow, The Low Anthem, Fratres Felice, Fratres Punch, Toubab Krewe, The Foremen, et Iustinus Townes Earle.

Anno 2009, festum nonnullas occasiones felices celebravit, inter quas fuerunt festus dies anniversarius quadragensimus Clearwater sloop deductae, natalis nonagensima Petri Seeger, et anniversarius quadringentesimus Henrici Hudson navigationis adversus flumen in Halve Maen ('Luna dimidiata') navi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "The Great Hudson River Revival."
  2. Anglice: "Green Living Expo."
  3. Martin, Douglas (2013-07-11). "Toshi Seeger, Wife of Folk-Singing Legend, Dies at 91". New York Times .
  4. Amateau, Albert (2013-07-18). "Toshi Seeger, 91, co-founded Clearwater with Pete". The Villager .
  5. "Toshi Seeger, Wife of Pete Seeger, Dies at 91". Rafu Shimpo. 2013-07-19 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]