Familia Sancti Hieronymi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctus Hieronymus, patronus associationis

Familia Sancti Hieronymi fundata est anno 1989 in urbe Clearwater (Florida) a circulo laicorum catholicorum congregantium circa Sacrarum Scripturarum peritissimum patrem Suitbertum Siedl, carmelitam discalceatum Vindobonensem.

Scopi sodalitatis[recensere | fontem recensere]

Petitur a membris sodalitatis, ut vitam spiritalem degant lingua Latina adiuvante. Sublineatur Concilium Vaticanum Secundum minime abolivisse Latinum tamquam linguam liturgicam. Membra insuper oportet vivant in unione plena firmaque cum instructionibus Summi Pontificis. Sermonem Romanorum colant non tantummodo rebus in religiosis sed etiam vivo quotidiano usu. Fundamentum idearum earum iacet i.a. in pluribus Feriis quae dicebantur Latinis, quae celebrabantur annis 1980/1990 in variis terris Europaeis sub praesidio Operis fundati "Latinitas" Vaticani. Nunc proprii sodalitatis conventus (praesertim) aestivi nuncupantur "Cenacula".

Nexus interni

Lingua Latina Ecclesiastica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Οἰκογένεια τοῦ Ἁγίου Ἱερωνύμου ("Familia Sancti Hieronymi") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam