Factio popularis Helvetica

E Vicipaedia

Factio Popularis Helvetica (Germanice: Schweizerische Volkspartei vel SVP; Francice: Union démocratique du centre vel UDC; Italiane: Unione Democratica del Centro vel UDC; Romancice: Partida populara svizra vel PPS) est factio politica Helvetica maxima quod ad suffragia pertinet. Praeses Factionis Popularis Helveticae est Antonius Brunner. Huic factioni erant usque ad annum 2008 consiliarii foederales Samuel Schmid ac Eva Widmer-Schlumpf, qui illo anno se a Factione Populari Helvetica separaverunt et novam Factionem Civilem Democraticam Helveticam condiderunt. Postea pro Factione Populari Helvetica Ueli Maurer autem Consul Foederalis cratus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Haec factio ut Factio Agricolarum, Commercii et Equitum anno 1935, cum factiones agricolarum multorum pagorum praecipue pagi Turici et Bernae contributae sunt, condita est.

Anno 1971 factio Agricolarum, Commercii, et Equitum cum factionibus democraticis pagorum Grisoniae ac Glaronae contributa est ea et novum nomen, Factio Popularis Helvetica, impostum est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Kriesi, Hanspeter, et al. 2005. Der Aufstieg der SVP. Acht Kantone im Vergleich. Turici: NZZ-Verlag.
  • Mazzoleni, Oscar. 2003. Nationalisme et populisme en Suisse: La radicalisation de la ‘nouvelle’ UDC. Lausonii.
  • Hartmann, Hans, et Franz Horvath. 1995. Zivilgesellschaft von rechts: Die unheimliche Erfolgsstory der Zürcher SVP. Turici: Realutopia-Verlag

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Suffragia[recensere | fontem recensere]

Factio Popularis Helvetica ab anno 1919, cum Consilii Nationalis petitiones secundum partitionem congruentem parti suffragiorum factae sunt, haec suffragia consecuta est[1]:

Anno Suffragiorum pars Consiliarii nationales Legati ad Consilium Civitatum
2015 29.4 % 65 5 (plus legatus liberus Thomas Minder)
2011 26.6 % 54 5 (plus legatus liberus Thomas Minder)
2007 28.9 % 62 7
2003 26.7 % 55 8
1999 22.5 % 44 7
1995 14.9 % 29 5
1991 11.9 % 25 4
1987 11.0 % 25 4
1983 11.1 % 23 5
1979 11.6 % 23 5
1975 9.9 % 21 5
1971 11.1 % 23 5
1967 11.0 % 21 3
1963 11.4 % 22 4
1959 11.6 % 23 4
1955 12.1 % 22 3
1951 12.6 % 23 3
1947 12.1 % 21 4
1943 11.6 % 22 4
1939 (14.7) % [2] 22 4
1935 11.0 % 21 3
1931 15.3 % 30 3
1928 15.8 % 31 3
1925 15.3 % 30 1
1922 16.1 % 34 1
1919 15.3 % 30 1

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Fons: Atlas politicus Helvetiae (Officium Foederale Statisticae)
  2. Anno 1939 in aliquis pagis petitiones tacitae fuerunt, ergo suffragiorum partem cum aliis petitionibus compariri non possumus

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!