Fabius Rusticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fabius Rusticus fuit scriptor rerum gestarum Romanus regnante domo Flavia.

Fabius Rusticus videlicet Hispanica natione atque amicus Senecae fuit. Opus rerum gestarum composuit quo Tacitus postea in dominatu Neronis et anno quattuor imperatorum describendo nixus est. Etsi Tacitus id opus praecipue stili perspicui causa magni aestimavit nimiam benevolentiam erga Senecam reprehendit. Ille Fabius Rusticus fortasse idem est quem Quintilianus omni reverentia commemoravit. Videtur ut etiam anno 108 p.C.n. ut cliens Taciti atque Plinii Minoris vitam degebat.