Exploratorium

E Vicipaedia
Congeries pellicularum magnetoscopicarum in Statione Microscope Imaging capta.

Exploratorium est museum Franciscopoli situm cuius propositum declaratum est modum scientiae, technologiae et artis quo homines discunt mutare. A New York Times scientificum appellatur museum maximi momenti quod ex medio saeculo vicensimo publicatum est: res gesta "naturae eius exhibitionum, eius gratiae latae, et eius urbano programmati docentium exercitorum programmati" attributa.[1] Museum "physici insani porticus assium, scientifica iocorum domus, et laboratorium experimentale, omnes in unum volutum"[2][3] appellatum est. Ob eius exhibitiones interactivas et conatus esse locum eruditionis informalis insigne museorum interactivorum exemplar per orbem terrarum factum est.[4]

Praecipuum tabulatum Exploratorii, in primo loco in Palatio Artium Elegantiorum (2009).
Franciscus Oppenheimer, Exploratorii conditor.

Exploratorium, a Francisco Oppenheimer physico et educatore Americano conditum, primum publicatum est anno 1969 in Palatio Artium Elegantiorum, eius domo usque ad 2 Ianuarii 2013. Die 17 Aprilis 2013, Exploratorium in molibus 15 et 17 in Conscensione Franciscopolis iterum publicatum est. Historicae partes interiores et exteriores molis 15 magnopere refectae erant antequam museum migravit, et in nonnullas pinacothecas dividitur, plerumque a rebus contentis separatas, inter quas sunt physica videndi et audiendi (exhibitio Lux et Sonus appellata), mores humani, systemata viva, tinkering (electricitate et magnetismo non exclusis), pinacotheca foris, et pinacotheca observatorii sinus, quae animam ad circumiecta, clima, et regionis situm loci attendit.

Exhibitio "Rust Wedge" foris sita magnas ferruginis vires expandentes monstrat.
Designatio musei Caupona Seaglass ab exhibitione de colore aquae mota est.
Salutatores in Palatio Artium Elegantiorum anulum fumi una facere conantur.

Plus quam mille exhibitiones interactivae monstrata sunt, quarum circa sescenti simul videri possunt. Spatium ubi exhibitiones conficiuntur intra museum continetur et observari potest. Museum, praeter spatium exhibitionibus publicis dicatum, docentes ad professiones pertinens educare, eruditionem scientificam meliorem facere, et museis ut faciles loci eruditionis favere adiuvit. Oppenheimer anno 1985 mortuo, Exploratorium se in alia regna expandit, inter quae situs 50 000 paginarum et duae applicationes iPad de sono et colore sunt. Museum praeterea internationale museorum ad generalem educationem scientificam occupantium rete inspiravit.[5] Novum aedificium Exploratorii oecologiae sustineri facultatem divulgare conatur ut Exploratorium fiat maximum museum net-zero in Civitatibus Foederatis.[6]

Exploratorium varios modos salutantibus praebet—inter quos sunt exhibitiones, emissiones interretiales, situs interretiales, et eventus—ad mundum circa eos explorandum et intellegendum. Anno 2011, Exploratorium Praemium Scientiae Officii Publici 2011 Collegii Scientiae Nationalis accepit ob eius contributiones ad publicum scientiae artisque ingeniariae intellectum.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rothstein 2013.
  2. Anglice: "a mad scientist's penny arcade, a scientific funhouse, and an experimental laboratory all rolled into one."
  3. McCarthy 2013.
  4. Rothstein 2010.
  5. Chang 2012.
  6. Perlman 2013.
  7. "San Francisco-based Exploratorium to Receive National Science Board's 2011 Public Service Award". National Science Board. 4 Aprilis 2011 .

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Exploratorium spectant.