Latinitas bona

Euphorbus (medicus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Euphorbus fuit medicus regis Iubae fraterque illius Antonii Musae qui imperatorem Augustum curavit; fratres ambo curationem aquarum frigidarum instituerunt.

Rex ipse, herbam antea incognitam inveniens, ad honorem medici appellavit Euphorbiam. Hoc nomen etiamnunc eodem generi plantarum afficitur, et, ut memoriam eventus retineatur, una species nomen Euphorbia regisjubae habet; sed herba a rege inventa fuit potius Euphorbia resinifera.

Fontes[recensere | fontem recensere]