Eudaminae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Rhopalocera 
Superfamilia : Hesperioidea 
Familia : Hesperiidae 
Subfamilia : Eudaminae 
   
Synonyma
Eudamini

Eudaminae sunt subfamilia papilionum familiae Hesperiidarum, plerumque in regionibus neotropicis endemicae, nonnullis in temperatis Americae Septentrionalis regionibus habitantibus, et Lobocla, genere perplexo, quae generis Zestusae simile videtur, in Asia Orientali invento.[1] Genus Eudamus, nomen primi typi familiae, hodie est synonymum iunius generis Urbani.

Usitati quiescendi loci

Eudaminae in subfamiliam Pyrginas ut tribus Eudamini olim digestae sunt, potissimum quia tribuum pyrginarum Celaenorrhinorum et Pyrginorum visae sunt, inter quas tribus certa Eudaminarum genera aliquando ponebantur; sed re vera haec genera ad Dyscophellum artissime cognata nunc videntur, et duae stirpes Hesperiidarum aliquantulum progressarum sunt distinctissimae.[1]

Genera[recensere | fontem recensere]

Sequentia 55 genera in Eudaminas ut subfamilia distincta digeruntur. Ordine phylogeneticae sequentiae, ea sunt:[1]

Aliquibus generibus sunt coniunctiones incertae.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Brower & Warren 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Brower, Andrew V. Z., et Andrew Warren. 2009. Eudaminae, apud situm tolweb.org (Arbor Vitae).

Vicimedia Communia plura habent quae ad Eudaminas spectant.

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!